[156] EPISTOLA LVI. IACOBUS ARMINIUS IOANNI DRUSIO. Legi, vir Eruditissime, commentarium tuum in Ps. secundum, cum voluptate sane, nec sine profectu: legi, inquam, & relegi, tantopere afficiebar, quum primitus percurrerem. Ego sane, siquid judicare possum, arbitror magno cum fructu & utilitate studiorum Theologicorum lucem aspicere posse, ubi absolveris. Scio quidem esse, qui ista talia, ut minuta contemnunt, at ignorant haec talia esse principia & fundamenta eorum, quae illi sola pretii alicujus habent. Si nossent Theologiam, non tam scientia quam fide apprehendi, secus forte judicarent. Fides enim innititur autoritate dicentis seu loquentis DEI, cujus sensum si quis percipere posse putat absque singulorum verborum & phraseoon intellectu, nae ille mihi multum errare a vera mentis ratione videtur. Istam autem, quam tu sectaris, viam percommodam esse ad singula tum verba tum phrases sensumque utrorumque percipiendum, experientia ipsa demonstrabit iis, qui experimentum ejus sumere volent tua legendo & accurate meditando. Quid enim huic negotio, quod instituis, utilius, quam variarum & doctarum interpretationum cum ipsa natura & primae vatum vocis tum phraseos hebraicae significatione collatio? quam similium locorum ex ipso contextu sacro comparatio? quam diligens & accurata omnium illorum inter se expensio & dijudicatio? Fateor ex scripturis, ea quae absolute ad salutem sunt necessaria percipi posse, absque ea qua tu uteris, •ακριβεια• & accuratione: at qui istam eandem ad refellendas falsas opiniones & doctrinas, ad uberiorem & rectiorem cognitionem sacrarum rerum acquirendum inutilem esse censes, ob id quod ex qualicunque locorum, quos vocant, communium, cognitione, tanquam ex recta norma & amussi judicare de illis difficilioribus posse arbitratur, ille dignus est qui majorem scientiam in istis non adipiscatur, & inter minorum gentium Theologos habeatur. Remitto autem tibi commentarium, quem diutius quidem aequo apud me habui. Sed excusationem aliquam mereor, tum quia aliquot hebdomadas, apud Commelinum fuit, antequam nobis traderetur, tum quia THYSIUS illum aliquandiu habuit, cujus judicium cum meo consentit, quod tibi significatum voluit, tum etiam quia ego aliquandiu abfui & variis insuper negotiis impeditus fui. Vale, Vir Praestantissime, & me ama. DEUS te diu suae Ecclesiae incolumen servet, & scholis. Amsterodami XII. Iunij MDXCVII. |